monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9 > vad317.73r > 11 > 9 > PROBUS XXXI. > 118 > 16 > 17 > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, III.Quomodo etiam ante imperium latenter fuerit paganus. <<<     >>> V.Quod initio imperii sui magis pepercerit Christianis.

Cassiodorus, 6, CAPUT IV.Quam fuerit Iulianus Christianis infensus.

1 Cum igitur solus tenuisset imperium, templaque reserasset, et alia repararet, omnem devotionem etiam ministris templorum affluentius impendebat. Saepe vero civibus in commune rescripsit, ut ad paganos accederent ritus, et eius donatione fruerentur, Christianis se inimicum aperte designans; ita ut neque venire ad se eos vellet, neque legationes eorum suscipere.
2 Denique cum Persae movissent bellum, legationem mittentibus Nisibinis, tanquam omnibus Christianis, et neque templa reserantibus, neque ad eorum sacra venire volentibus, interminatus est, non se auxilium praebiturum, nec legationem quasi pollutae civitatis esse suscepturum, neque ad eos primitus accessurum, nisi cognosceret in paganitatem esse mutatos.
3 Hoc etiam apud Palaestinam questus de Constantiensibus delegavit. Hic enim locus, cum esset Gazae portus, et Maioma vocaretur, essetque Christianis plenus, a Constantino dignitatem meruit civitatis, et ex filii eius nomine Constantia nuncupata est. Iniustum enim arbitratus est Constantinus ut paganis subdita videretur esse Gazensibus.
4 Tunc ergo Iuliano regnante, litem Gazaei Constantiensibus intulerunt. Quo iudice residente, Constantiam rursum eis subdidit, distantem quasi stadia viginti. Et ex illo, sublato priori nomine, Gazae Maritimae vocabulo nuncupatur. Habebat enim communes iudices atque duces; sola vero iura Ecclesiae duas videntur ostendere civitates; utraque enim suum episcopum habet et clerum.
5 Et vigiliae martyrum atque collectarum apud eos seorsum fiunt, et termini utriusque episcopatus Ecclesiaeque subsistunt. Quodam tempore defuncto Maiumeno pontifice, quidam praesulum Ecclesiae Gazaeorum studuit utrumque clerum suae ditioni submittere, fas non esse dicens ut uni civitati duo episcopi praesiderent.
6 Resistentibus Maiomenis, deliberavit provinciae synodus, ut eis proprium ordinaret episcopum: oportere credens ut qui sub Constantino pro pietatis religione civitatis habere privilegia meruerunt, et pagani principis iudicio haec amiserunt, in sacerdotiis et ordine Ecclesiarum nequaquam dato antiquitus honore privarentur. [SOZOMEN., lib. V, cap. 3, p. 596.]
7 Ea siquidem tempestate Caesaream Cappadociae maximam ac felicissimam civitatem ita vocari prohibuit, eique appellationem antiquam Caesaris abrogavit quam a Claudio Caesare promeruerat; nam prius Mazaca vocabatur. Habebat enim odium eius antiquitus, eo quod omnis eius esset populus Christianus, et templum apud se Iovis et patrii destruxisset Apollinis.
8 Nam cum etiam, eo regnante, Fortunae sacellum, quod solum remanserat, a Christianis fuisset eversum, civitati crudeliter erat infestus; et paganorum populos illic habitantes valde culpabat, qui semetipsos ulti non essent, et quodlibet pro Fortuna sustinuissent. Omnes vero possessiones atque pecunias Caesariensium Ecclesiarum cum verberibus exquirens, ad medium eius iussit afferri. Moxque ex eis trecentas auri libras in aerario publico collocavit.
9 Clericos autem universos aggregari inter milites iussit, duci provinciae servituros, quod est nimis grave et vehementer iniuriosum. Populum vero Christianorum cum uxoribus atque filiis inscribi praecepit, et tanquam vicaneos tributa persolvere: cum interminatione iurans, quia nisi templum rursus festinanter aedificarent, et civitatem nimis affligeret, et neque capita sua Galilaeos habere permitteret.
10 Sic enim solebat vocare Christianos. Quod forte evenisset, nisi fine celeri defecisset. [SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 598.]
Cassiodorus HOME

bav823.221 bav824.161 bnf1603.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik